Noctes Atticae (Libro 7, Paragrafo 17) | AULO GELLIO

Versione originale in latino Nonnulli scriptores tradunt Pisistratum tyrannum primum Athenis bibliothecas instituisse, in quibus libri disciplinarum liberalium ab omnibus legi possent. Deinde studiosius et accuratius ipsi Athenienses bibliothecas auxerunt. At postea omnem illam librorum copiam Xerxes, cum Athenas cepisset, urbe ipsa praeter arcem incensa, abstulit atque in Persidem asportavit. Hi porro libri universi, multis […] Continua a leggere →

Noctes Atticae (Libro 6, Paragrafo 18) | AULO GELLIO

Versione originale in latino 1 Iusiurandum apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest. 2 Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret […] Continua a leggere →

Storia ammirevole desunta dagli Annali di Publio Africano Maggio (Noctes Atticae, Libro 6, Paragrafo 1, Sezioni 1 – 4) | AULO GELLIO

Versione originale in latino Quod de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre, qui prior Africanus appellatus est, memoriae datum est. Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus aliique, qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, […] Continua a leggere →

Anche la gioia può essere causa di morte (Noctes Atticae, Libro 3, Paragrafo 15) | AULO GELLIO

Versione originale in latino Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente. Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula. Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum […] Continua a leggere →

Un gesto memorabile di Scipione l’Africano (Noctes Atticae, Libro 4, Paragrafo 18, Sezioni 7 – 12) | AULO GELLIO

Versione originale in latino […] Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet; fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus. Ibi Scipio […] Continua a leggere →

Noctes Atticae (Libro 5, Paragrafo 14, Sezioni 21 – 23) | AULO GELLIO

Versione originale in latino “Sed postquam introgressus” inquit “leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia visus est.Ibi” inquit “ego stirpem ingentem vestigio pedis eius haerentem revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna […] Continua a leggere →

Noctes Atticae (Libro 5, Paragrafo 14, Sezioni 24 – 26) | AULO GELLIO

Versione originale in latino Atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam.Sed ubi me” inquit “vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto reliqui specum et […] Continua a leggere →

Una forte emozione può ridare l’uso della parola (Noctes Atticae, Libro 5, Paragrafo 9) | AULO GELLIO

Versione originale in latino Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in patrem eius bello magno victum et urbe, in qua erat, capta hostis gladio educto regem esse ignorans invaderet, diduxit adulescens os clamare […] Continua a leggere →

Singolare morte di Milone di Crotone (Noctes Atticae, Libro 15, Paragrafo 16) | AULO GELLIO

Versione originale in latino Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc […] Continua a leggere →

Il significato di humanitas (Noctes Atticae, Libro 13, Paragrafo 17) | AULO GELLIO

Versione originale in latino Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, “humanitatem” non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis philanthropia dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed “humanitatem” appellaverunt id propemodum, quod Graeci paideian vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt […] Continua a leggere →